monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 13, 63
Et ut potestas Dei ubique volans omnia circuit, nec ei ullum obstaculum re istit, ita et rationalitas hominis magnam vim habet in vivis vocibus sonare, et torpentes animas ad vigilantiam in symphonia excitare. Quod et David in symphonia prophetiae suae probat, et Ieremias lamentabili voce in planctu suo ostendit. Ita et tu, o homo, quae es paupercula et fragilis natura, audis in symphonia sonum de igneo ardore virginalis pudoris, in amplexibus verborum florentis virgae, et sonum de acumine viventium luminum in superna civitate lucentium, et sonum de prophetia profundorum sermonum, et sonum de dilatatione apostolatus mirabilium verborum, et sonum de effusione sanguinis fideliter se offerentium, et sonum de sacerdotali officio secretorum, et sonum de virginali gradu in superna viredine florentium, quoniam superno Creatori fidelis creatura sua in voce exsultationis et laetitiae resultat, et grates frequentes ei impendit. Sed et sonum audis ut vocem multitudinis, in querelis revocatorum ad eosdem gradus in harmonia resonantem; quia symphonia non solum in unanimitate exsultationis, in via rectitudinis fortiter persistentium gaudet, sed etiam in concordia resuscitationis de via iustitiae lapsorum, et tandem ad veram beatitudinem erectorum exsultat, quoniam et pastor bonus ovem quae perierat, cum gaudio reportavit ad gregem.